venire salvom mercatorem gaudeo. quid fit? Apoecides Di deaeque te adiuvant. Periphanes Omen placet. Apoecides Quin omini omnes suppetunt res prospere. sed tu hanc iubé sis intro abduci. Periphanes Heus, foras exite huc aliquis. duce istam intro mulierem. atque audin? Servvs Quid vis? Periphanes Cave siris cum filia mea cópulari hanc neque conspicere. iam tenes? in aediculam istanc sorsum concludi volo. divortunt mores virgini longe ac lupae. Apoecides Docte et sapienter dicis. † num nimis potest pudicitiam quisquam suae servare filiae. edepol ne ístam temperi gnato tuo sumus praémercati. Periphanes Quid iam? Apoecides Quia dixit mihi iam dudum se alius tuom vidisse hic filium: hanc edepol rem apparabat. Periphanes Planum hercle hoc quidem est. Apoecides Ne tú habes servom graphicum et quantivis preti, non carust auro contra. ut ille fidicinam fecit sese ut nesciret esse emptam tibi! ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul. Periphanes Mirum hoc qui potuit fieri. Apoecides Te pro filio facturum dixit rem esse divinam domi,