quasi pro illa argentum acceperit, quae tecum adducta nunc est. Chaeribvlvs Vorsutior es quam rota figularis. Epidicvs Iam ego parabo aliquam dolosam fidicinam, nummo conducta quae sit, quae se emptam simulet, quae senes duo dócte ludificetur. eam ducet simul Apoecides ad tuom patrem. Stratippocles Vt parate. Epidicvs Eam pérmeditatam, meis dolis astutiisque onustam mittam. sed nimis longum loquor, diu me éstis demorati. haec scitis iam ut futura sint. abeo.— Stratippocles Bene ambulato. Chaeribvlvs Nimis dóctus ille est ad male faciendum. Stratippocles Me equidem certo servavit consiliis suis. Chaeribvlvs Abeamus intro hinc ad me. Stratippocles Atque aliquantó lubentius quam abs te sum egressus intus; virtute atque auspicio Epidici cum praeda in castra redeo.— Periphanes Non oris causa modo homines aequom fuit sibi habere speculum, ubi os contemplarent suom, sed qui perspicere possent cor sapientiae, igitur perspicere ut possent cordis copiam ubi id inspexissent, cogitarent postea, vitam ut vixissent olim in adulescentia. vel ego, qui dudum fili causa coeperam ego med excruciare animi, quasi quid filius meus déliquisset me erga aut quasi non plurima male facta mea essent solida in adulescentia. profecto deliramus interdum senes. fuit conducibile hoc quidem mea sententia. sed meus sodalis it cum praeda Apoecides.