dedit mihi ad hanc rem Apoecidem, is ápud forum manet me, quasique amaret caveat. Stratippocles Haud male. Epidicvs Iam ípse cautor captust. ipse in meo cóllo tuos pater cruminam collocavit; is adornat, adveniens domi extemplo ut maritus fias. Stratippocles Vno persuadebit modo, si illam, quae adducta est mecum, mi adempsit Orcus. Epidicvs Nunc ego hanc astutiam institui. deveniam ad lenonem domum egomet solus, eum ego docebo, si quid ad eum adveniam, ut sibi essé datum argentum dicat pro fidicina, argenti minas se habere quinquaginta (quippe ego qui nudiustertius meis manibus denumeravi pro illa tua amica, quam pater suam filiam esse retur): ibi leno sceleratum caput suom imprudens alligabit, quasi pro illa argentum acceperit, quae tecum adducta nunc est. Chaeribvlvs Vorsutior es quam rota figularis. Epidicvs Iam ego parabo aliquam dolosam fidicinam, nummo conducta quae sit, quae se emptam simulet, quae senes duo dócte ludificetur. eam ducet simul Apoecides ad tuom patrem.