Quia ego tuom patrem faciam parenticidam. Stratippocles Quid istúc est verbi? Epidicvs Nil moror vetera et volgata verba; peratum ductarent: ego follitum ductitabo. nam leno omne argentum abstulit pro fidicina (ego resolvi, manibus his denúmeravi) pater suam natam quam esse credit; nunc iterum ut fallatur pater tibique auxilium apparetur inveni: nam ita suasi seni atque hanc habui orationem ut cum rediisses ne tibi eius copia esset. Stratippocles Euge. (Epidicvs) ea iam domist pro filia. Stratippocles Iam teneo. Epidicvs Nunc cautorem dedit mihi ad hanc rem Apoecidem, is ápud forum manet me, quasique amaret caveat. Stratippocles Haud male. Epidicvs Iam ípse cautor captust. ipse in meo cóllo tuos pater cruminam collocavit; is adornat, adveniens domi extemplo ut maritus fias. Stratippocles Vno persuadebit modo, si illam, quae adducta est mecum, mi adempsit Orcus. Epidicvs Nunc ego hanc astutiam institui. deveniam ad lenonem domum egomet solus, eum ego docebo, si quid ad eum adveniam, ut sibi essé datum argentum dicat pro fidicina, argenti minas se habere quinquaginta (quippe ego qui nudiustertius meis manibus denumeravi pro illa tua amica, quam pater suam filiam esse retur): ibi leno sceleratum caput suom imprudens alligabit,