erum et Chaéribulum, conspicor. quid hic ágitis? accipe hoc sis. Stratippocles Quantum hic inest? Epidicvs Quantum sat est, et plus satis: superfit. decem minis plus attuli quam tu danistae debes. dum tibi ego placeam atque obsequar, meum térgum flocci facio. Stratippocles Nam quid ita? Epidicvs Quia ego tuom patrem faciam parenticidam. Stratippocles Quid istúc est verbi? Epidicvs Nil moror vetera et volgata verba; peratum ductarent: ego follitum ductitabo. nam leno omne argentum abstulit pro fidicina (ego resolvi, manibus his denúmeravi) pater suam natam quam esse credit; nunc iterum ut fallatur pater tibique auxilium apparetur inveni: nam ita suasi seni atque hanc habui orationem ut cum rediisses ne tibi eius copia esset. Stratippocles Euge. (Epidicvs) ea iam domist pro filia. Stratippocles Iam teneo. Epidicvs Nunc cautorem