scíre cupió. Chaeribvlvs Per illám tibi cópiam copíam parare aliám licet: scivi équidem in principio ilico nullám tibi esse ín illo copiam. Stratippocles Interii hércle ego. Chaeribvlvs Ábsurde facis qui ángas te animi; si hércle ego illum semel préndero, númquam inridére nos íllum inultúm sinam servom hominem. Chaeribvlvs Quíd illum facere vís, qui, tibi quoi dívitiae domi máxumae sunt, is númmum nullum habés neque sodáli tuo in te cópiast. Chaeribvlvs Si hercle hábeam, polliceár lubens, verum áliquid aliqua aliquó modo alicúnde ab alíqui aliqua tíbi spes est fore méliorem fortúnam. Stratippocles Vaé tibi, muricide homo. Chaeribvlvs Qui tibi lubet mihi male loqui? Stratippocles Quippe tú mi aliquíd aliquo modo alicunde ab aliquibus blatis quod nusquamst neque ego id inmitto in aures meas nec míhi plus adiuménti †ades, quam ille quí numquam etiam nátust. Epidicvs Fecísti iam officium tuom, me meum nunc facere oportet. per hanc cúram quieto tibi licet esse—hoc quidem iam periit: ne quid tibi hinc in spem referas, oppido hoc pollinctum est; crede modo mihi: sic ego ago, sic egerunt nostri. pro di immortales, mihi hunc diem dedistis luculentum, ut facilem atque impetrabilem! sed ego hinc migrare cesso, ut importem in coloniam hunc meo auspicio commeatum? mihi cesso, cum sto. sed quid hoc? ante aedis duo sodales, erum et Chaéribulum, conspicor. quid hic ágitis? accipe hoc sis. Stratippocles Quantum hic inest? Epidicvs Quantum sat est, et plus satis: superfit. decem minis plus attuli quam tu danistae debes. dum tibi ego placeam atque obsequar, meum térgum flocci facio. Stratippocles Nam quid ita?