Quid rogas? Epidicvs Vbi árma sunt Stratíppocli? Thesprio Pól illa ad hostis transfugerunt. Epidicvs Armane? Thesprio Atque equidem cito. Epidicvs Sérione dicis tu? Thesprio Sério, inquam: hostes habent. Epidicvs Édepol facinus improbum. Thesprio At iam ante alii fecerunt idem. erit illi illa res honori. Epidicvs Qui? Thesprio Quia ante aliis fuit. Mulciber, credo, arma fecit quaé habuit Stratippocles: travolaverunt ad hostis. Epidicvs Tum ille prognatus Theti sine perdat: alia apportabunt éi Nerei filiae. id módo videndum est, ut materies suppetat scutariis, si in singulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit. Thesprio Supersede istis rebus iam. Epidicvs Tu ipse, ubi lubet, finem face. Thesprio Desiste percontarier. Epidicvs Loquere ipse: ubist Stratippocles? Thesprio Est causa qua causa simul mecum ire veritust. Epidicvs Quidnam id est? Thesprio Patrem videre se nevolt etiam nunc. Epidicvs Quapropter? Thesprio Scies. quia forma lepida et liberali captivam adulescentulam dé praeda mercatust. Epidicvs Quid ego ex te audio?