Quid rogas? Ep. Vbi árma sunt Stratíppocli? T. Pól illa ad hostis transfugerunt. E. Armane? T. Atque equidem cito. Ep. Sérione dicis tu? Th. Sério, inquam: hostes habent. Ep. Édepol facinus improbum. Th. At iam ante alii fecerunt idem. erit illi illa res honori. Ep. Qui? Th. Quia ante aliis fuit. Mulciber, credo, arma fecit quaé habuit Stratippocles: travolaverunt ad hostis. Ep. Tum ille prognatus Theti sine perdat: alia apportabunt éi Nerei filiae. id módo videndum est, ut materies suppetat scutariis, si in singulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit. Th. Supersede istis rebus iam. Ep. Tu ipse, ubi lubet, finem face. Th. Desiste percontarier. Ep. Loquere ipse: ubist Stratippocles? Th. Est causa qua causa simul mecum ire veritust. Ep. Quidnam id est? Th. Patrem videre se nevolt etiam nunc. Ep. Quapropter? Th. Scies. quia forma lepida et liberali captivam adulescentulam dé praeda mercatust. Ep. Quid ego ex te audio?