Quidum? Epidicvs Quia enim mulierem alius illam adulescens deperit, auro opulentus, magnus miles Rhodius, raptor hostium, gloriosus: is emet illam de te et dabit aurum lubens. face modo, est lucrum hic tibi amplum. Periphanes Deos quidem oro. Epidicvs Impetras. Apoecides Quin tu is intro atque huic argentum promis? ego visam ad forum. Epidice, eo veni. Epidicvs Ne abitas prius quam ego ad te venero. Apoecides Vsque opperiar.— Periphanes Sequere tu intro.— Epidicvs I, numera, nil ego te moror. Epidicvs nullum esse opinor ego agrum in agro Attico aeque feracem quám hic est noster Periphanes: quin ex occluso atque obsignato armario decutio argenti tantum quantum mihi lubet. quod pol ego metuo si senex resciverit, ne ulmos parasitos faciat, quae usque attondeant. sed me una turbat res ratioque, Apoecidi quam ostendam fidicinam aliquam conducticiam. atque id quoque habeo: mane me iussit senex conducere aliquam fidicinam sibi huc domum, quae , dum rem dinam faceret, cantaret sibi; ea conducetur atque ei praemonstrabitur quo pacto fiat subdola adversus senem. ibo intro, argentum accipiam ab damnoso sene.— Stratippocles Expectando éxedor míser atque exénteror, quó modo mi Épidici blánda dicta évenant. nímis diu máceror: sítne quid nécne sit,