Epidico habeas gratiam. Epidicvs Sed ego istuc faciam sedulo: ego illum conveniam atque adducam hunc ad eum quoiast fidicina, atque argentum ego cum hoc feram. Periphanes Quanti émi potest minimo? Epidicvs Illane? ad quadraginta fortasse eam posse emi minimo minis. verum si plus dederis, referam, nihil in ea re captiost. atque id non decem occupatum tibi erit argentum dies. Periphanes Quidum? Epidicvs Quia enim mulierem alius illam adulescens deperit, auro opulentus, magnus miles Rhodius, raptor hostium, gloriosus: is emet illam de te et dabit aurum lubens. face modo, est lucrum hic tibi amplum. Periphanes Deos quidem oro. Epidicvs Impetras. Apoecides Quin tu is intro atque huic argentum promis? ego visam ad forum. Epidice, eo veni. Epidicvs Ne abitas prius quam ego ad te venero. Apoecides Vsque opperiar.— Periphanes Sequere tu intro.—