Iam simul igitur amota ei erit omnis consultatio nuptiarum, ne gravetur quod velis. Periphanes Vive sapis, et placet. Epidicvs Tum tu igitur calide quidquid acturu's acturus es age. Periphanes Rem hercle loquere. Epidicvs Et repperi, haec te qui abscedat suspicio. Periphanes Sine me scire. Epidicvs Scibis, audi. Apoecides Sapit hic pleno pectore. Epidicvs Opus est homine qui illo argentum deferat pro fidicina; nam te nolo neque opus factost. Periphanes Quid iam? Epidicvs Ne te censeat fili causa facere, Periphanes Docte. Epidicvs Quo illum ab illa prohibeas: ne qua ob eam suspicionem difficultas evenat. Periphanes Quém hominem inveniemus ad eam rem utilem? Epidicvs Hic erit optimus, hic poterit cavere recte, iura qui et leges tenet. Periphanes Epidico habeas gratiam. Epidicvs Sed ego istuc faciam sedulo: ego illum conveniam atque adducam hunc ad eum quoiast fidicina, atque argentum ego cum hoc feram. Periphanes Quanti émi potest minimo? Epidicvs Illane? ad quadraginta fortasse eam posse emi minimo minis. verum si plus dederis, referam, nihil in ea re captiost. atque id non decem occupatum tibi erit argentum dies.