Non edepol faciemus. Epidicvs Immo, si placebit, utitor, consilium si non placebit, reperitote rectius. mihi istic nec seritur nec metitur, nisi ea quae tu vis volo. Periphanes Gratiam habeo; fac participes nos tuae sapientiae. Epidicvs Continuo arbitretur uxor tuo gnato atque ut fidicinam illam quam is volt liberare, quae illum corrumpit tibi, ulciscare atque ita curetur, usque ad mortem ut serviat. Apoecides Fieri oportet. Periphanes Facere cupio quidvis, dum id fiat modo. Epidicvs Em, nunc occasiost faciundi, prius quam in urbem advenerit, sicut cras hic aderit, hodie non venit. Periphanes Qui scis? Epidicvs Scio. quia mihi alius dixit qui illinc venit, mane hic adfore. Periphanes Quin tu eloquere, quid faciemus? Epidicvs Sic faciundum censeo quasi tu cupias liberare fidicinam animi gratia quasique ames vehementer tu illam. Periphanes Quam ad rem istuc refert? Epidicvs Rogas? ut enim praestines argento, prius quam veniat filius, atque ut eam te in libertatem dicas emere, Periphanes Intellego. Epidicvs Vbi erit empta, ut aliquo ex urbe amoveas; nisi quid est tua secus sententia. Periphanes Immo docte. Epidicvs Quid tua autem, Apoecides? Apoecides Quid ego iam nisi te commentum nimis astute intellego?