Reperiamus aliquid calidi conducibilis consili. nam ille quidem aut iam hic aderit, credo hercle, aut iam adest. Epidicvs Si aequom siet me plus sapere quam vos, dederim vobis consilium catum, quod laudetis, ut ego opino, uterque, Periphanes Ergo ubi id est, Epidice? Epidicvs Atque ad eam rem conducibile. Apoecides Quid istuc dubitas dicere? Epidicvs Vos priores esse oportet, nos posterius dicere, qui plus sapitis. Periphanes Eia vero, age díc. Epidicvs At deridebitis. Apoecides Non edepol faciemus. Epidicvs Immo, si placebit, utitor, consilium si non placebit, reperitote rectius. mihi istic nec seritur nec metitur, nisi ea quae tu vis volo. Periphanes Gratiam habeo; fac participes nos tuae sapientiae. Epidicvs Continuo arbitretur uxor tuo gnato atque ut fidicinam illam quam is volt liberare, quae illum corrumpit tibi, ulciscare atque ita curetur, usque ad mortem ut serviat. Apoecides Fieri oportet.