Tace ergo, ut audias) postquam illam sunt conspicatae, quam tuos gnatus deperit: “quam facile et quam fortunate évenit illi, obsecro, mulieri, quam liberare volt amator.” quisnam is est? inquit altera illi. ibi illa nominat Stratippoclem Periphanai filium. Periphanes Perii hercle. quid ego ex te audio? Epidicvs Hoc quod actum est. egomet postquam id illas audivi loqui, coepi rursum vorsum ad illas pauxillatim accedere, quasi retruderet hominum me vis invitum. Periphanes Intellego. Epidicvs Ibi illa interrogavit illam: qui scis? quis id dixit tibi? “quin hodie adlatae tabellae sunt ad eam a Stratippocle, eum argentum sumpsisse apud Thébas ab danista faenore, id paratum et sese ob eam rem id ferre.” Periphanes Certo ego occidi. Epidicvs Haec sic aibat: sic audivisse ex eapse atque epistula. Periphanes Quid ego nunc faciam? consilium a te expetesso, Apoecides. Apoecides Reperiamus aliquid calidi conducibilis consili. nam ille quidem aut iam hic aderit, credo hercle, aut iam adest. Epidicvs Si aequom siet me plus sapere quam vos, dederim vobis consilium catum, quod laudetis, ut ego opino, uterque, Periphanes Ergo ubi id est, Epidice? Epidicvs Atque ad eam rem conducibile. Apoecides Quid istuc dubitas dicere? Epidicvs Vos priores esse oportet, nos posterius dicere, qui plus sapitis. Periphanes Eia vero, age díc. Epidicvs At deridebitis.