Advenit simul. Epidicvs Vbi is ergo est? nisi si in vidulo aut si in mellina attulisti. Thesprio Di te perdant. Epidicvs Te volo— percóntari: operam da, ópera reddetúr tibi. Thesprio Ius dícis. Epidicvs Me decet. Thesprio Iam tu autem nobis praeturam geris? Epidicvs Quem díces digniorem esse hominem hódie Athenis alterum? Thesprio At únum a praetura tua, Epídice, abest. Epidicvs Quidnam? Thesprio Scies: lictores duo, duo ulmei fasces virgarum. Epidicvs Vae tibi. sed quíd ais? Thesprio Quid rogas? Epidicvs Vbi árma sunt Stratíppocli? Thesprio Pól illa ad hostis transfugerunt.