ubi fidemque remque seque teque properat perdere; ea praestolabatur illum apud pórtam. Periphanes Viden veneficam? Epidicvs Sed vestita, aurata, ornata ut lepide, ut concinne, ut nove. Periphanes Quid erat induta? an regillam induculam an mendiculam? Epidicvs Inpluviatam, ut istaec faciunt vestimentis nomina. Periphanes Vtin inpluvium induta fuerit? Epidicvs Quid istuc tam mirabile est? quasi non fundis exornatae multae incedant per vias. at tributus quom imperatus est, negant pendi potis: illis quibus tributus maior penditur, pendi potest. quid istae, quae vesti quotannis nomina inveniunt nova? tunicam rallam, tunicam spissam, linteolum caesicium, indusiatam, patagiatam, caltulam aut crocotulam, subparum aut subnimium, ricam, basilicum aut exoticum, cumatile aut plumatile, carinum aut cerinum—gerrae maxumae. cani quoque etiam ademptumst nomen. Periphanes Qui? Epidicvs Vocant Laconicum. haec vocabula auctiones subigunt ut faciant viros. Apoecides Quin tu ut occepisti loquere? Epidicvs Occepere aliae mulieres duae post me sic fabulari inter sese—égo abscessi sciens paulum ab illis, dissimulabam earum operam sermoni dare; nec satis exaudibam, nec sermonis fallebar tamen, quae loquerentur. Periphanes Id lubidost scire. Epidicvs Ibi illarum altera dixit illi quicum ipsa ibat—( Periphanes Quid?