Quia ego ire vidi milites plenis viis; arma referunt et iumenta ducunt. Periphanes Nimis factum bene. Epidicvs Tum captivorum quid ducunt secum! pueros, virgines, binos, ternos, alius quinque; fit concursus per vias, filios suos quisque visunt. Periphanes Hercle rem gestam bene. Epidicvs Tum meretricum numerus tantus, quantum in urbe omni fuit, obviam ornatae occurrebant suis quaeque amatoribus, eos captabant. id adeo qui maxime animum advorterim? pleraeque eae sub vestimentis secum habebant retia. quom ad portam venio, átque ego illam ílli video praestolarier et cum ea tibicinae ibant quattuor. Periphanes Quicum, Epidice? Epidicvs Cum illa quam tuos gnatus annos multos deamat, deperit, ubi fidemque remque seque teque properat perdere; ea praestolabatur illum apud pórtam. Periphanes Viden veneficam? Epidicvs Sed vestita, aurata, ornata ut lepide, ut concinne, ut nove. Periphanes Quid erat induta? an regillam induculam an mendiculam? Epidicvs Inpluviatam, ut istaec faciunt vestimentis nomina.