vos video opportunitate ambo advenire. Periphanes Quid rei est? Epidicvs Mane dum , sine respirem quaeso. Periphanes Immo adquiesce. Epidicvs Animo malest. Apoecides Recipe anhelitum. Periphanes Clementer, requiesce. Epidicvs Animum advortite. a legione omnes remissi sunt domum Thebis. Apoecides Quis hoc dicit factum? Epidicvs Ego ita factum esse dico. Periphanes Scin tu istuc? Epidicvs Scio. Periphanes Qui tu scis? Epidicvs Quia ego ire vidi milites plenis viis; arma referunt et iumenta ducunt. Periphanes Nimis factum bene. Epidicvs Tum captivorum quid ducunt secum! pueros, virgines, binos, ternos, alius quinque; fit concursus per vias, filios suos quisque visunt. Periphanes Hercle rem gestam bene. Epidicvs Tum meretricum numerus tantus, quantum in urbe omni fuit, obviam ornatae occurrebant suis quaeque amatoribus, eos captabant. id adeo qui maxime animum advorterim? pleraeque eae sub vestimentis secum habebant retia. quom ad portam venio, átque ego illam ílli video praestolarier et cum ea tibicinae ibant quattuor. Periphanes Quicum, Epidice? Epidicvs Cum illa quam tuos gnatus annos multos deamat, deperit,