Hércules égo fui, dum ílla mecúm fuit; neque séxta aerumna acérbior Herculí, quam illa mihi obiéctast. Apoecides Pulcra édepol dos pecuniast. Periphanes Quae quidem pol non maritast. Epidicvs St, tacéte, habete animúm bonum. liquido éxeo foras auspício, aví sinistra; acútum cultrum habeó, senis qui exénterem marsúppium. sed eccum ípsum ante aedis conspicor Apoecide† qualis volo vetulos duo. iam ego mé convortam in hirúdinem atque eorum éxsugebo sánguinem, senáti qui columén cluent. (Apoecides) cóntinuo ut maritus fiat. Periphanes Laudo consilium tuom. nam égo illum audivi in amorem haerere apud néscio quam fidicinam, íd ego excrucior. Epidicvs Di hercle omnis me ádiuvant augent amant: ipsi hí quidem mihi dant viam, quo pacto ab se argentum auferam. age núnciam orna te, Epidice, et palliolum in collum conice itaque ádsimulato quasi per urbem totam hominem quaesiveris. áge, si quid agis. di immortales, utinam conveniam domi Periphanem, per omnem urbém quem sum defessus quaerere: per medicinas, per tonstrinas, in gymnasio atque in foro, per myropolia et lanienas circumque argentarias. rogitando sum raucus factus, paene in cursu concidi. Periphanes Epidice. Epidicvs Epidicum quis est qui revocat? Periphanes Ego sum, Periphanes. Apoecides Et ego Apoecides sum. Epidicvs Et ego quidem sum Epidicus. sed, ere, optuma