te esse equidem hominem militarem. Thesprio Audacter quam vis dicito. quid ais? perpetuen valuisti? Epidicvs Varie. Thesprio Qui varie valent, capreáginum hominum nón placet mihi néque pantherinúm genus. Epidicvs Quid tíbi vis dicam nisi quod est? ut illaé res? responde. Thesprio Probe. Epidicvs Quid erílis noster filius? Thesprio Valet púgilice atque athletice. Epidicvs Voluptábilem mihi nuntium tuo advéntu adportas, Thesprio. sed ubíst is? Thesprio Advenit simul. Epidicvs Vbi is ergo est? nisi si in vidulo aut si in mellina attulisti. Thesprio Di te perdant. Epidicvs Te volo— percóntari: operam da, ópera reddetúr tibi. Thesprio Ius dícis. Epidicvs Me decet. Thesprio Iam tu autem nobis praeturam geris? Epidicvs Quem díces digniorem esse hominem hódie Athenis alterum? Thesprio At únum a praetura tua, Epídice, abest. Epidicvs Quidnam? Thesprio Scies: lictores duo, duo ulmei fasces virgarum. Epidicvs Vae tibi. sed quíd ais?