te esse equidem hominem militarem. Th. Audacter quam vis dicito. quid ais? perpetuen valuisti? Ep. Varie. Th. Qui varie valent, capreáginum hominum nón placet mihi néque pantherinúm genus. Ep. Quid tíbi vis dicam nisi quod est? ut illaé res? responde. Th. Probe. Ep. Quid erílis noster filius? Th. Valet púgilice atque athletice. Ep. Voluptábilem mihi nuntium tuo advéntu adportas, Thesprio. sed ubíst is? Th. Advenit simul. Ep. Vbi is ergo est? nisi si in vidulo aut si in mellina attulisti. Th. Di te perdant. Ep. Te volo— percóntari: operam da, ópera reddetúr tibi. Th. Ius dícis. Ep. Me decet. Th. Iam tu autem nobis praeturam geris? Ep. Quem díces digniorem esse hominem hódie Athenis alterum? Th. At únum a praetura tua, Epídice, abest. Ep. Quidnam? Th. Scies: lictores duo, duo ulmei fasces virgarum. Ep. Vae tibi. sed quíd ais?