qui úbi tibi istam emptam esse scibit atque hanc adductam alteram, continuo te orabit ultro ut illam tramittas sibi. sed ubi illa est quam tu adduxisti tecum? Str. Iam faxo hic erit. Ch. Quid hic nunc agimus? St. Eamus intro huc ad te, ut hunc hodie diem luculentum habeamus.— Ep. Ite intro, ego de re argentaria iam senatum convocabo in corde consiliarium, quoi potissimum indicatur bellum unde argentum auferam. Epidice, vide quid agas, ita res subito haec obiectast tibi; non enim núnc tibi dormitandi neque cunctandi copia est: adeundumst. senem oppugnare certumst consilium mihi. i ábi intro atque ádulescenti dic iam nostro erili filio, ne hinc foras ámbulet neve usquam óbviam veniat seni.— Apoecides Plérique homines, quós cum nil refért pudet, úbi pudendum est íbi eos deserit pudor, quom úsus est ut pudeat. ís adeo tu és. quid est quód pudendúm siet, génere natám bono paúperem domum dúcere te uxorem? praesértim eam, qua ex tibi cómmemores hanc quaé domist fíliam prognatam. Periphanes Révereor filium. Ap. At pól ego te crédidi úxorem, quam tu éxtulistí, pudore éxsequi, cúius quotiéns sepulcrúm vides, sácruficas ílico Orco hóstiis, néque adeo iniúria, quiá licitumst eam tíbi vivendo vincere. Per. Oh,