ego istuc accedam periclum potius atque audaciam. Stratippocles Nunc places, nunc ego te laudo. Epidicvs Patiar ego istuc quod lubet. Stratippocles Quid illa fiet fidicina igitur? Epidicvs Aliqua res reperibitur, aliqua ope exsólvar, extricabor aliqua. Stratippocles Plenus consili es. novi ego te. Epidicvs Est Euboicus miles locuples, multo auro potens, qui úbi tibi istam emptam esse scibit atque hanc adductam alteram, continuo te orabit ultro ut illam tramittas sibi. sed ubi illa est quam tu adduxisti tecum? Stratippocles Iam faxo hic erit. Chaeribvlvs Quid hic nunc agimus? Stratippocles Eamus intro huc ad te, ut hunc hodie diem luculentum habeamus.— Epidicvs Ite intro, ego de re argentaria iam senatum convocabo in corde consiliarium, quoi potissimum indicatur bellum unde argentum auferam. Epidice, vide quid agas, ita res subito haec obiectast tibi; non enim núnc tibi dormitandi neque cunctandi copia est: