missiculabas. Stratippocles Perdidisti omnem operam. Epidicvs Nam qui perdidi? Stratippocles Quia meo neque cara est cordi neque placet. Epidicvs Quid retulit mihi tanto opere te mandare et mittere ad me epistulas? Stratippocles Illam amabam olím, nunc iam alia cura impendet pectori. Epidicvs Hercle miserum est ingratum esse hómini id quod facias bene. ego quod bene feci male feci, quia amor mutavit locum. Stratippocles Desipiebam mentis, cum illa scripta mittebam tibi. Epidicvs Men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam, ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum? Stratippocles Quid istic? verba facimus. huic homini ópust quadraginta minis celeriter calidis, danistae quas resolvat, et cito. Epidicvs Dic modo unde auferre me vis. a quo trápezita peto? Stratippocles Vnde libet. nam ni ante solem occasum elo meam domum ne inbitas: tu te in pistrinum Epidicvs Facile tu istuc sine periclo et cura, corde libero fabulare; novi ego nostros: mihi dolet cum ego vapulo. Stratippocles Quid tu nunc? patierin ut ego me interimam? Epidicvs Ne feceris. ego istuc accedam periclum potius atque audaciam. Stratippocles Nunc places, nunc ego te laudo. Epidicvs Patiar ego istuc quod lubet. Stratippocles Quid illa fiet fidicina igitur? Epidicvs Aliqua res reperibitur, aliqua ope exsólvar, extricabor aliqua. Stratippocles Plenus consili es. novi ego te. Epidicvs Est Euboicus miles locuples, multo auro potens,