perdidisse oportuit. Thesprio Mínus iam furtificus sum quam antehac. Epidicvs Quid ita? Thesprio Rapio propalam. Epidicvs Di immortales te infelicent, ut tu es gradibus grandibus. nam út apud portum te conspexi, curriculo occepi sequi: vix adipiscendi potestas modo fuit. Thesprio Scurra es. Epidicvs Scio te esse equidem hominem militarem. Thesprio Audacter quam vis dicito. quid ais? perpetuen valuisti? Epidicvs Varie. Thesprio Qui varie valent, capreáginum hominum nón placet mihi néque pantherinúm genus. Epidicvs Quid tíbi vis dicam nisi quod est? ut illaé res? responde. Thesprio Probe. Epidicvs Quid erílis noster filius? Thesprio Valet púgilice atque athletice. Epidicvs Voluptábilem mihi nuntium tuo advéntu adportas, Thesprio. sed ubíst is?