Heús, adulescens. Thesprio Quís properantem mé reprehendit pállio? Epidicvs Familiaris. Thesprio Fateor, nam odio es nimium familiariter. Epidicvs Réspice vero, Thésprio. Thesprio Oh, Epidicumne ego conspicor? Epidicvs Satis recte oculis uteris. Thesprio Salve. Epidicvs Di dent quae velis. veníre salvom gaudeo. Thesprio Quid ceterum? Epidicvs Quod eo adsolet: cena tibi dabitur. Thesprio Spondeo. Epidicvs Quid? Thesprio Me accepturum, si dabis. Epidicvs Quid tú agis? ut vales? exemplum adesse intellego. euge, córpulentior videre atque habitior. Thesprio Huic gratia. Epidicvs Quám quidem te iam diu