Sine. viden út aperiuntur aedes festivissumae? num muttit cardo? est lepidus. Palinvrvs Quin das savium? Phaedromvs Tace, occultemus lumen et vocem. Palinvrvs Licet. Leaena Flós veteris vini meis náribus obiectust, éius amor cupidam me huc prólicit per tenebras. ubi ubi ést, prope me est. euáx, habeo. salve, ánime mi, Líberi lepos. ut véteris vetus tui cúpida sum. nam ómnium unguéntum odor praé tuo naútea est, tú mihi stácta, tu cínnamum, tú rosa, tú crocinum et casia es, tu télinum, nam ubi tú profusu's profusus es , íbi ego me pérvelim sepultam. séd quom adhuc náso odos óbsecutúst meo, da vicissim meo gutturi gaudium. nil ago tecum: ubi est ipsus? ipsum expeto tangere, invergere in me liquores tuos, sine, ductim. sed hac abiit, hac persequar. Phaedromvs Sitit haéc anus. Palinvrvs Quantillúm sitit? Phaedromvs Modica ést, capit quadrántal. Palinvrvs Pol ut praédicas, vindémia haec huic ánui non sat est sóli. canem esse hánc quidem magis pár fuit: sagax násum habet. Leaena Amábo, cúia vox sonát procul? Phaedromvs Cénseo hanc áppellandam anum. adíbo. redi ét respice ád me, Leaéna. Leaena Imperatór quis est?