Quid tum, rogitas? hisce ego, si tu me irritaveris, placidum te hodie reddam. Cappadox Age ergo, recipe áctutum. Therapontigonvs Licet. Phaedromvs Tu, miles, apud me cenabis. hodie fient nuptiae. Therapontigonvs Quae res bene vortat mi et vobis. spectatores, plaudite.