Ego te in nervom, haud ad praetorem hinc rapiam, ni argentum refers. Cappadox Ego te vehementer perire cupio, ne tu me nescias. Therapontigonvs Itane vero? Cappadox Ita hercle vero. Therapontigonvs Novi ego hos pugnos meos. Cappadox Quid tum?