Hercle istam rem iudicasti perfidiose, Phaedrome. et tibi oberit et te, miles, di deaeque perduint. tu me sequere. Therapontigonvs Quo sequar te? Cappadox Ad trapezitam meum ad praetorem. nam inde rem solvo omnibus quibus debeo.