Iam iam faciam ut iusseris. Therapontigonvs Quando vir bonus es, responde quod rogo. Cappadox Roga quód lubet. Therapontigonvs Promistin, si liberali quisquam hanc assereret manu, te omne argentum redditurum? Cappadox Non commemini dicere. Therapontigonvs Quid? negas? Cappadox Nego hercle vero. quo praesente? quo in loco? Therapontigonvs Me ipso praesente et Lycone tarpezita. Cappadox Non taces? Therapontigonvs Non taceo. Cappadox Non ego te flocci facio; ne me territes. Therapontigonvs Me ipso praesente et Lycone factum est. Phaedromvs Satis credo tibi. nunc adeo, ut tu scire possis, leno, meam sententiam: libera haec est, hic huius frater est, haec autem illius soror, † haec mihi nubet: tu huic argentum redde. hoc iudicium meum est. Therapontigonvs Tu autem in nervo iam iacebis, nisi mi argentum redditur. Cappadox Hercle istam rem iudicasti perfidiose, Phaedrome. et tibi oberit et te, miles, di deaeque perduint. tu me sequere. Therapontigonvs Quo sequar te? Cappadox Ad trapezitam meum ad praetorem. nam inde rem solvo omnibus quibus debeo. Therapontigonvs Ego te in nervom, haud ad praetorem hinc rapiam, ni argentum refers. Cappadox Ego te vehementer perire cupio, ne tu me nescias. Therapontigonvs Itane vero? Cappadox Ita hercle vero. Therapontigonvs Novi ego hos pugnos meos. Cappadox Quid tum?