atque argentum propere propera vomere. Cappadox Quid mecum est tibi? aut tibi? Therapontigonvs Quía ego ex te hódie faciam pilum catapultarium atque ita te nervo torquebo, ítidem ut catapultae solent. Phaedromvs Delicatum te hodie faciam, cum catello ut accubes, ferreo ego dico. Cappadox At ego vos ambo in robusto carcere ut pereatis. Phaedromvs Collum obstringe, abduce istum in malam crucem. Therapontigonvs Quidquid est, ipse ibit potius. Cappadox Pro deum atque hominum fidem, hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi? obsecro, Planesium, et te, Phaedrome, auxilium ut feras. Planesivm Frater, obsecro te, noli hunc condemnatum perdere. bene et pudice me domi habuit. Therapontigonvs Haud voluntate id sua: Aesculapio huic habeto, quom pudica es, gratiam; nam si valuisset, iam pridem quoquo posset mitteret. Phaedromvs Animum advortite, ego si possum hoc inter vos componere. mitte istunc. accede huc, leno. dicam meam sententiam, siquidem voltis quod decrero facere. Therapontigonvs Tibi permittimus: Cappadox Dum quidem hercle ita iudices, ne quisquam a me argentum auferat. Therapontigonvs Quódne promisti? Cappadox Qui promisi? Phaedromvs Lingua. Cappadox Eadem nunc nego. dicendi, non rem perdendi gratia haec nata est mihi. Phaedromvs Nihil agit, collum obstringe homini.