Egone? ut semper, dum vivat, me alat. verum hercle dico. Therapontigonvs Me lubente feceris. sed leno hic debet nobis triginta minas. Phaedromvs Quam ob rem istuc? Therapontigonvs Quia ille íta repromisit mihi: