timidam atque pavidam, nec vivam nec mortuam. nec quo me pacto abstulerit possum dicere. Therapontigonvs Memini istanc turbam fieri. sed tu dic mihi, ubi is est homó qui te surripuit? Planesivm Nescio. verum hunc servavi semper mecum una anulum; cum hoc olim perii. Therapontigonvs Cedo, ut inspiciam. Cvrcvlio Sanan es, quae isti committas? Planesivm Sine modo. Therapontigonvs Pro Iuppiter, hic est quem egó tibi misi natali die. tam facile novi quam me. salve, mea soror. Planesivm Frater mi, salve. Phaedromvs Deos volo bene vortere istam rem vobis. Cvrcvlio Et ego nobis omnibus: tu ut hodie adveniens cenam des sororiam, hic nuptialem cras dabit. promittimus. Therapontigonvs Tace tú. Cvrcvlio Non taceo, quando res vortit bene. tu istanc desponde huic, miles. ego dotem dabo. Therapontigonvs Quid dotis? Cvrcvlio Egone? ut semper, dum vivat, me alat. verum hercle dico. Therapontigonvs Me lubente feceris. sed leno hic debet nobis triginta minas. Phaedromvs Quam ob rem istuc? Therapontigonvs Quia ille íta repromisit mihi: