Phaedrome, obsecro serva me. Phaedromvs Tamquam me et genium meum. miles, quaeso te ut mihi dicas unde illum habeas anulum, quem parasitus hic te elusit. Planesivm Per tua genua te obsecro, ut nos facias certiores. Therapontigonvs Quid istuc ad vos attinet? quaeratis chlamydem et machaeram hanc unde ad me pervenerit. Cvrcvlio Vt fastidit gloriosus. Therapontigonvs Mitte istum, ego dicam omnia. Cvrcvlio Nihil est quod ille dicit. Planesivm Fac me certiorem, óbsecro. Therapontigonvs Ego dícam, surge. hanc rem ágite atque animum advórtite. pater meus habuit Periplanes †Planesium is prius quam moritur mihi dedit tamquam suo, ut aequom fuerat, filio. Planesivm Pro Iuppiter. Therapontigonvs Et istó me heredem fecit. Planesivm O Pietas mea, serva me, quando ego te servavi sedulo. frater mi, salve. Therapontigonvs Qui credam ego istuc? cedo, si vera memoras, quae fuit mater tua? Planesivm Cleobula. Therapontigonvs Nutrix quae fuit? Planesivm Archestrata. ea me spectatum tulerat per Dionysia. postquam illo ventum est, iam, ut me collocaverat, exoritur ventus turbo, spectacla ibi ruont, ego pertimesco: tum ibi mé nescio quis arripit