Phaedrome, obsecro serva me. Phaedromvs Tamquam me et genium meum. miles, quaeso te ut mihi dicas unde illum habeas anulum, quem parasitus hic te elusit. Planesivm Per tua genua te obsecro, ut nos facias certiores.