Audio. si vis tribus bolis, vel in chlamydem. Therapontigonvs Quin tu is in malam crucem cum bolis, cum bulbis? redde mihi iam argentum aut virginem. Cvrcvlio Quod argentum, quas tu mihi tricas narras? quam tu virginem me reposcis? Therapontigonvs Quam ab lenone ábduxti hodie, scelus viri. Cvrcvlio Nullam abduxi. Therapontigonvs Certe eccistam video. Phaedromvs Virgo haec libera est. Therapontigonvs Mean ancilla libera ut sit, quam ego numquam emisi manu? Phaedromvs Quis tibi hanc dedit mancipio? aut unde emisti? fac sciam. Therapontigonvs Ego quidem pro istac rem solvi áb trapezita meo. quam ego pecuniam quadruplicem ábs te et lenone auferam. Phaedromvs Qui scis mercari furtivas atque ingenuas virgines, ambula in ius. Therapontigonvs Non eo. Phaedromvs Licet te antestari? Therapontigonvs Non licet. Phaedromvs Iuppiter te, miles, perdat, intestatus vivito; at ego, quem licet, te. accede huc. Therapontigonvs Servom antestari? Cvrcvlio Vide. em ut scias me liberum esse. ergo ambula in ius. Therapontigonvs Em tibi. Cvrcvlio O cives, cives. Therapontigonvs Quid clamas? Phaedromvs Quid tibi istum tactio est? Therapontigonvs Quia mihi lubitum est. Phaedromvs Accede huc tu, ego illum tibi dedam, tace.