Antiquom poëtam audivi scripsisse in tragoedia, mulieres duas peiores esse quam unam. res itast. verum mulierem peiorem quam haec amica est Phaedromi non vidi aut audivi, neque pol dici nec fingi potest peior quam haec est: quae ubi me habere hunc conspicatast anulum, rogat unde habeam. quid id tu quaeris? quia mi quaesitost opus. nego me dicere. ut eum eriperet, manum arripuit mordicus. vix foras me abripui atque effugi. apage istanc canículam. Planesivm Phaedrome, propera. Phaedromvs Quid properem? Planesivm Parasitum ne amiseris. magna res est. Phaedromvs Nulla est mihi, nam quam habui absumpsi celeriter. Planesivm Teneo. Phaedromvs Quid negotist? Planesivm Rogita unde istunc habeat anulum. pater istum meus gestitavit Cvrcvlio At mea matertera. Planesivm Mater ei utendum dederat. Cvrcvlio Pater † uois rusum tibi. Planesivm Nugas garris. Cvrcvlio Soleo, nam propter eas vivo facilius. Planesivm Quid nunc? obsecro, parentes ne meos mihi prohibeas. Cvrcvlio Quid ego? sub gemmane abstrusos habeo tuam matrem et patrem? Planesivm Libera ego sum nata. Cvrcvlio Et alii multi qui nunc serviunt. Phaedromvs Enim vero irascor. Cvrcvlio Dixi equidem tibi, unde ad me hic pervenerit. quotiens dicendum est? elusi militem, inquam, in alea. Therapontigonvs Salvos sum, eccum quem quaerebam. quid agis, bone vir?