Antiquom poëtam audivi scripsisse in tragoedia, mulieres duas peiores esse quam unam. res itast. verum mulierem peiorem quam haec amica est Phaedromi non vidi aut audivi, neque pol dici nec fingi potest peior quam haec est: quae ubi me habere hunc conspicatast anulum, rogat unde habeam. quid id tu quaeris? quia mi quaesitost opus.