Vapulare ego te vehementer iubeo: ne me territes. illa abductast, tu auferere hinc a me, si perges mihi male loqui, profecto, cuí ego nisi malum nil debeo. Therapontigonvs Mihin malum minitare? Cappadox Atque edepol non minitabor, sed dabo, mihi si perges mólestus esse. Therapontigonvs Leno minitatur mihi, meaeque pugnae proeliares plurimae optritae iacent? at ita me machaera et clupeus bene iuvent pugnantem in acie: nisi mi virgo redditur, iam ego te faciam ut hic formicae frustillatim differant. Cappadox At ita me volsellae, pecten, speculum, calamistrum meum bene me amassint meaque axitia linteumque extersui, ut ego tua magnifica verba néque istas tuas magnas minas non pluris facio quam ancillam meam quae latrinam lavat. ego illam reddidi qui argentum a te attulit. Therapontigonvs Quis is est homo? Cappadox Tuom libertum ésse aiebat sese Summanum. Therapontigonvs Meum? attat, Curculio hercle verba mihi dedit, cum cogito. is mihi anulum subripuit. Cappadox Perdidistin tu anulum? miles pulchre centuriatus est expuncto in manipulo. Therapontigonvs Vbi nunc Curculionem inveniam? Cappadox In tritico facillume, vel quingentos curculiones pro uno faxo reperias. ego abeo, vale atque salve.— Therapontigonvs Male vale, male sit tibi. quid ego faciam? maneam an abeam? sicin mi esse os oblitum? cupio dare mercedem qui illunc ubi sit commonstret mihi.