Quas tu mihi tabellas? quos tu mihi luscos libertos, quos Summanos somnias? nec mihi quidém libertus ullust. Lyco Fácis sapientius quam pars † lenonum, libertos quí habent et eos deserunt. Therapontigonvs Quid feci † Lyco Quod mandasti feci, túi honoris gratia, tuom qui signum ad me attulisset, nuntium ne spernerem. Therapontigonvs Stultior stulto fuisti, qui tabellis crederes. Lyco Quis res publica et privata geritur, nonne eis crederem? ego abeo, tibi res solutast recte. bellator, vale. Therapontigonvs Quid valeam? Lyco Aut tu aegrota aetatem, si lubet, per me quidem.— Therapontigonvs Quid ego nunc faciam? quid refert me fecisse regibus ut mi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit? Cappadox Quoi homini di sunt propitii, ei non esse iratos puto. postquam rem divinam feci, venit in mentem mihi, ne trapezita exulatum abierit, argentum ut petam, ut ego potius comedim quam ille. Therapontigonvs Iusseram salvere te. Cappadox Therapontigone Platagidore, salve; salvos quom advenis in Epidaurum, hic hodie apud me—numquam delinges salem. Therapontigonvs Bene vocas, verum locata res est—ut male sit tibi. sed quid agit meum mercimonium ápud te? Cappadox Nil apud mé quidem, ne facias testis, neque equidem debeo quicquam. Therapontigonvs Quid est? Cappadox Quod fui iuratus feci. Therapontigonvs Reddin an non virginem, prius quam te huic meae machaerae óbicio, mastigia?