Vale atque salve, nam et operam et pecuniam benigne praebuisti. Lyco Salutem multam dicito patrono. Cvrcvlio Nuntiabo.— Lyco Numquid vis, leno? Cappadox Istas minas decem, qui me procurem, dum melius sit mihi, des. Lyco Dabuntur, cras peti iubeto.— Cappadox Quando bene gessi rem, volo hic in fano supplicare. nam illam minis olim decem puellam parvolam emi, sed eum qui mi illam vendidit numquam postilla vidi; periisse credo. quíd id mea refert? ego argentum habeo. quoi hómini di sunt propitii, lucrum ei profecto obiciunt. nunc rei divinae operam dabo. certumst bene me curare.— Therapontigonvs Nón ego nunc medíocri incedo irátus iracúndia, sed eapse illa qua excidionem facere condidici oppidis. nunc nisi tu mihi propere properas dare iam triginta minas, quas ego apud te deposivi, vitam propera ponere. Lyco Non edepol nunc ego te mediocri macto infortunio, sed eopse illo quo mactare soleo quoi nil debeo. Therapontigonvs Ne te mi facias ferocem aut supplicare censeas. Lyco Nec tu me quidem umquam subiges, redditum ut reddam tibi, nec daturus súm. Therapontigonvs Idem ego istuc quom credebam credidi, te nihil esse redditurum. Lyco Quor nunc a me igitur petis? Therapontigonvs Scire volo quoi reddidisti. Lyco Lusco liberto tuo, is Summanum se vocari dixit, éi reddidi. qui has tabellas obsignatas attulit.