pone aedem Castoris, ibi sunt subito quibus credas male. in Tusco vico, ibi sunt homines qui ipsi sese venditant, in Velabro vel pistorem vel lanium vel haruspicem vel qui ipsi vorsant vel qui aliis ubi vorsentur praebeant. ditis damnosos maritos apud Leucadiam Oppiam. sed interim fores crepuere: linguae moderandum est mihi.—