in foro infimo boni homines atque dites ambulant, in medio propter canalem, ibi ostentatores meri; confidentes garrulique et malevoli supera lacum, qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam et qui ipsi sat habent quod in se possit vere dicier. sub veteribus, ibi sunt qui dant quique accipiunt faenore. pone aedem Castoris, ibi sunt subito quibus credas male. in Tusco vico, ibi sunt homines qui ipsi sese venditant, in Velabro vel pistorem vel lanium vel haruspicem vel qui ipsi vorsant vel qui aliis ubi vorsentur praebeant. ditis damnosos maritos apud Leucadiam Oppiam. sed interim fores crepuere: linguae moderandum est mihi.— Cvrcvlio I tú prae, virgo: nón queo quod póne me est serváre. et aurum et vestem omnem suam esse aiebat quam haec haberet. Cappadox Nemo it infitias. Cvrcvlio At tamen meliusculum est monere. Lyco Memento promisisse te, si quisquam hanc liberali causa manu assereret, mihi omne argentum redditum iri, minas triginta. Cappadox Meminero, de istoc quietus esto. et nunc idem dico. Cvrcvlio Et quidem meminisse ego haec volam te. Cappadox Memini, et mancupio tibi dabo. Cvrcvlio Egon ab lenone quicquam mancupio accipiam, quibus sui nihil est nisi una lingua, qui abiurant si quid creditum est? alienos mancupatis, alienos manu emittitis alienisque imperatis, nec vobis auctor ullus est nec vosmet estis ulli. item genus est lenonium inter homines meo quidem animo ut muscae, culices, cimices pedesque pulicesque: