conclusi, ítidem ut pulli gallinacei, ita non potuere uno anno circumirier. credo hercle te esse ab illo, ita nugas blatis. Cvrcvlio Immo etiam porro, si vis, dicam. Lyco Nil moror. sequere hac, te absolvam qua advenisti gratia. atque eccum video. leno, salve. Cappadox Di te ament. Lyco Quid hoc quod ad te venio? Cappadox Dicas quid velis. Lyco Argentum accipias, cum illo mittas virginem. Cappadox Quid quod iuratus sum? Lyco Quid id refert tua, dum argentum accipias? Cappadox Qui monet quasi adiuvat. sequimini. Cvrcvlio Leno, cave in té sit mora mihi.— Choragvs Edepol nugatorem lepidum lepide hunc nactust Phaedromus. halapantam an sycophantam mágis esse dicam nescio. ornamenta quae locavi metuo ut possim recipere; quamquam cum istoc mihi negoti nihil est: ipsi Phaedromo credidi; tamen asservabo. sed dum hic egreditur foras, commonstrabo, quo in quemque hominem facile inveniatis loco, ne nimio opere sumat operam si quem conventum velit, vel vitiosum vel sine vitio, vel probum vel improbum. qui periurum convenire volt hominem ito in comitium; qui mendacem et gloriosum, ápud Cloacinae sacrum, ditis damnosos maritos sub basilica quaerito. ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent, symbolarum collatores apud forum piscarium.