Minus fórmidabo, ne excidat. Phaedromvs Odiosus es. eam vólt meretricem facere. éa me deperit, ego autem cum illa facere nolo mutuom. Palinvrvs Quid ita? Phaedromvs Quia proprium facio: amo pariter simul. Palinvrvs Malus clándestinus est amor, damnumst merum. Phaedromvs Est hercle ita ut tu dicis. Palinvrvs Iamne ea fert iugum? Phaedromvs Tam a me pudica est quasi soror mea sit, nisi si est osculando quippiam impudicior. Palinvrvs Semper tu scito, flamma fumo est proxima; fumo comburi nil potest, flamma potest. qui é nuce nuculeum esse volt, frangit nucem: qui volt cubare, pandit saltum saviis. Phaedromvs At illa ést pudica neque dum cubitat cum viris. Palinvrvs Credam, pudor si cuiquam lenoni siet. Phaedromvs Immo ut illam censes? ut quaeque illi occasiost, subripere se ad me; ubi savium oppegit, fugit. id eo fit, quia hic leno, hic qui aegrotus incubat in Aesculapi fano, is me excruciat. Palinvrvs Quid est? Phaedromvs Alias me poscit pro illa triginta minas, alias talentum magnum; neque quicquam queo aequi bonique ab eo impetrare. Palinvrvs Iniuriu's iniurius es , qui quod lenoni nulli est id ab eo petas. Phaedromvs Nunc hinc parasitum in Cariam misi meum petitum argentum a meo sodali mutuom. quod si non affert, quo me vortam nescio.