profecto ut faceres, suam si velles gratiam. Lyco Concede, inspiciam quid sit scriptum. Cvrcvlio Maxime, tuo arbitratu, dum auferam abs te id quod peto. Lyco “Miles Lyconi ín Epidauro hospiti suo Thérapontigonus Platagidorus plurimam salutem dicit.” Cvrcvlio Meus hic est, hamum vorat. Lyco “Tecum oro et quaeso, qui has tabellas adferet tibi, ut ei detur quam istic emi virginem, quod te praesente isti egi teque interprete, et aurum et vestem. iam scis ut convenerit: argentum des lenoni, is huic det virginem.” ubi ipsus? cur non venit? Cvrcvlio Ego dicam tibi: quia nudiusquartus venimus in Cariam ex India; ibi nunc statuam volt dare auream solidam faciundam ex auro Philippo, quae siet septempedalis, factis monumentum suis. Lyco Quam ob rem istuc? Cvrcvlio Dicam. quia enim Persas, Paphlagones, Sinopes, Arabes, Cares, Cretanos, Syros, Rhodiam atque Lyciam, Perediam et Perbibesiam, Centauromachiam et Classiam Vnomammiam, † Libyamque oram omnem Conterebromniam, dimidiam partem nationum usque omnium subegit solus intra viginti dies. Lyco Vah. Cvrcvlio Quid mirare? Lyco Quia enim in cavea si forent