Lyconem quaero tarpezitam. Lyco Dic mihi, quid eum nunc quaeris? aut cuiati's cuiatis es ? Cvrcvlio Eloquar. ab Therapontigono Platagidoro milite. Lyco Novi edepol nomen, nam mihi istoc nomine, dum scribo, explevi totas ceras quattuor. sed quid Lyconem quaeris? Cvrcvlio Mandatumst mihi, ut has tabellas ad eum ferrem. Lyco Quis tu homo es? Cvrcvlio Libertus illius, quem omnes Summanum vocant. Lyco Summane, salve. qui Summanu's Summanus es ? fac sciam. Cvrcvlio Quia vestimenta, ubi obdormivi ebrius, summano, ob eam rem me omnes Summanum vocant. Lyco Alibi te meliust quaerere hospitium tibi: apud mé profecto nihil est Summano loci. sed istúm quem quaeris ego sum. Cvrcvlio Quaeso, tune is es, Lyco trapezita? Lyco Ego sum. Cvrcvlio Multam me tibi salutem iussit Therapontigonus dicere, et has tabellas dare me iussit. Lyco Mihin? Cvrcvlio Ita. cape, signum nosce. nostin? Lyco Quidni noverim? clupeatus elephantum ubi machaera dissicit. Cvrcvlio Quod istic scriptum est, id te orare iusserat