pugnis rem solvant, si quis poscat clarius. qui homo mature quaesivit pecuniam, nisi eam mature parsit, mature esurit. cupio aliquem emere puerum, qui usurarius nunc mihi quaeratur. usus est pecunia. Cvrcvlio Nil tu me saturum monueris. memini et scio. ego hoc effectum lepide tibi tradam. tace. edepol ne ego hic med intus explevi probe, et quidem reliqui in ventre cellae uni locum, ubi reliquiarum reliquias reconderem. quis hic est qui operto capite Aesculapium salutat? attat, quem quaerebam. sequere me. simulabo quasi non noverim. heus tu, te volo. Lyco Vnocule, salve. Cvrcvlio Quaeso, deridesne me? Lyco De Coclitum prosapia te esse arbitror, nam ei sunt unoculi. Cvrcvlio Catapulta hoc ictum est mihi apud Sicyonem. Lyco Nam quid id refert mea, an aula quassa cum cinere effossus siet? Cvrcvlio Superstitiosus hic quidem est, véra praedicat; nam illaec catapultae ád me crebro commeant. adulescens, ob rem publicam hoc intus mihi quod insigne habeo, quaeso ne me incomities. Lyco Licetne ínforare, si incomitiare non licet? Cvrcvlio Non inforabis me quidem, nec mihi placet tuom profecto nec forum nec comitium. sed hunc, quem quaero, commonstrare si potes, inibis a me solidam et grandem gratiam.