postquam cenati atque appoti, talos poscit síbi in manum, provocat me in aleam, ut ego ludam: pono pallium; ille suom amiculum opposivit, invocat Planesium. Phaedromvs Meosne amores? Cvrcvlio Tace parumper. iacit volturios quattuor. talos arripio, invoco almam meam nutricem Hérculem, iacto basilicum; propino magnum poclum: ille ebibit, caput deponit, condormiscit. ego ei subduco anulum, deduco pedes de lecto clam, ne miles sentiat. rogant me servi quó eam: dico me ire quo saturi solent. ostium ubi conspexi, exinde me ilico protinam dedi. Phaedromvs Laudo. Cvrcvlio Laudato quando illud quod cupis effecero. eamus nunc intro, ut tabellas consignemus. Phaedromvs Num moror? Cvrcvlio Atque aliquid prius obstrudamus, pernam, sumen, glandium, haec sunt ventris stabilimenta, pane et assa bubula, poculum grande, aula magna, ut satis consilia suppetant. tu tabellas consignato, híc ministrabit, égo edam. dicam quem ad modum conscribas. sequere me hac intro. Phaedromvs Sequor.— Lyco Beatus videor: subduxi ratiunculam, quantum aeris mihi sit quantumque alieni siet: dives sum, si non reddo eis quibus debeo. si reddo illis quibus debeo, plus alieni est. verum hercle vero cum belle recogito, si magis me instabunt, ad praetorem sufferam. habent hunc morem plerique argentarii, ut alius alium poscant, reddant nemini,